121
22
DE SECRETIS
hominem esse oportet, qui non videat,
quòd in istis rebus magnum myste¬
rium lateat: putatisne quòd veteribus
Magis id de coelo deciderit? Minimè
magnos & ineffabiles labores sustinue¬
runt, vt eo potirentur, postmodum per
multas parabolas, allegorias, metapho¬
ras id libris suis comprehenderunt &
scripserunt. Putasne igitur tu, siue Ga¬
lenicus sis, siue Paracelsicus, tibi id ad¬
perspicuè proponendum, vt arripere
id quando velis possis? Profectò nulli
id tali modo contingit, oportet Dei
gratiam ambire precationibus, & ea
facere, quae alij huius rei gratia fece¬
runt. Vocatur donum Dei, ergo non ho¬
minis, non creaturae, nos alijs dare non
possumus, quae nostra non sunt, sed be¬
ne indicare possumus vbi quaeri & in¬
ueniri debeat: ita Magi multos libros
de eo scripserunt, & quilibet iuxta pla¬
citum cordis sui illud tractauit, tales
libros multos habemus, valdeque vul¬
gares facti sunt, sed eorum sententia oc¬
cultè manet; donec Helias veniat, &
eos nobis explicet. Sed hoc me dicere
oportet, Alchymistę (non dico de com¬
bustoribus