121
ANTIMONII.
23
bustoribus salamandrarum, qui alios
homines diuites facere volunt, cùm
psimet mendici maneant) hoc myste¬
rium appellarunt [ss e]lapidem philoso¬
phorum, lapidem benedictum, lapi¬
dem sanctum: ea de causa, quòd Deus
illud in terream, & lapideam contempti¬
bilem materiam posuerit. Arabes il¬
lud Alchymiam vocarunt, propterea
quòd Alchymia instrumentum sit se¬
parans bonum à malo, & immatura
maturans: Astronomi dicunt, quòd sit
Sol, ideo quòd Sol omnes fructus in
suam perfectionem deducat: ita hoc
mysterium ob similitudinem etiam
Sol vocatur. Paracelsus in multis locis
id nominat AVRVM, vt in illo lo¬
co, vbi dicit: Aurum sit semen, tu verò
sis vis vegetans. Habet & alia multa
nomina in alijs facultatibus & scien¬
tijs, quae omitto. Haec verò omnia ab
hominibus huic mysterio imposita
sunt: Deus autem fortassis aliud no¬
men dedit, quod adhuc homines latet.
In Archidoxis Quinta essentia appel¬
latur, & ita definitur à Paracelso: Quin¬
ta essentia est materia, quae corporali¬
b 4