337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 27
integris aliquid ad salutem humanam pręsidij
esse, imò omnia eiusmodi veneni rea pera¬
gentes, tantum vt iuscula sua obtrudant
plausibilius vendantque carius, improbem id
quoque, & iure detester. Sed sanctum est
chymici veri propositum, vtile est & huma¬
no generi proficuum, tantumque non ad¬
uersatur diuinae creaturae, vt ex amplissimo
mundi campo cum reuerentia petat operi
suo materiam, in qua inue stiget arcana ma¬
ie statis Dei, & non foris tantum, sed & intus
miracula naturae cognoscat. Non ignorat
cursum mundi. Scit puras essentias propter
varias coeli terręque iniurias, & incommoda
non potuisse sine adminiculis nasci, sicut in
animalium genere multa foris accersita sunt
adiumenta ad noxas propulsandas. Ea tollit
ad vsum commodum salutaremque non chy¬
mia tantum, sed & coquina, statuaria, &
totum artium manuariarum genus. Has na¬
turae ad vsum humanum diuinumque re¬
purgationes, adeo nen improbat eius crea¬
tor vt & ipse monstrauerit, iusseritque reie¬
ctanea seponi. Non ex totis fiunt genera¬
tiones nutritionesque. Quanquam ergo sin¬
gularis rei integritas isto destruitur opere;
non tamen [GR]τὸ καθόλου, καὶ εἶδος[/GR]. Sua est cuique perfe¬
ctio, quę naturae integritatem ad contemplan¬
dum foris commendat exornatque. Arti vsum
spectanti illa est imperfectio. Relinquitur
naturę gloria sua; sed ne quid detrahatur arti,
& non
Cur non
nascantur
pura essen¬
tiae.