213
100
DIONYSII ZACHARII
rum natura loquendum est, cùm sint necessaria
in operis nostri diuini compositione. Hermes
ait: In terra nostra creata sunt alia quaeuis ele¬
menta. Alphidius contrà profert aquam esse prae¬
cipuum elementum, ex quo caetera elementa, ad
operis nostri diuini compositionem requisita,
creata sunt: in quibus nulla habetur, vt apparet
contradictio. Nam ab initio procreationis ope¬
ris nostri diuini, aliud nihil apparet, quàm aqua
sola, quam Philosophi vocauerunt mercurialem
aquam, ex qua terra procreata fuit, cùm inspis¬
saretur coniunctione decoctioneque supernatu¬
rali, praeterquàm nobis est inutilis. Proinde ve¬
ra loquutus est Hermes, dum dixit ex terra pro¬
dijsse reliqua elementa, cùm ipsa sola suas demon¬
stret qualitates in operatione secunda, non se¬
cùs atque aqua suas demonstrabat in operis ini¬
tio. Quapropter Alphidius ad Valerandum scri¬
psit, ac ad alios, ipsam esse praecipuum elemen¬
tum, in operis nostri diuini compositione.
Haec sunt illa duo elementa, quae Philosophi
dicunt esse cognoscenda, priusquàm aggredia¬
mur opus. Vt Rasis libro Luminum: Priusquàm
(inquit) incipiatur opus, est cognoscenda natu¬
ra & qualitas aquae & terrae, quia in istis duobus
compraehenduntur quatuor elementa: alioqui
volatile fixum rapiet secum, & scientia nostra no¬
bis inutilis futura est. Hac de causa praecipitur,
elementorum quatuor conuersio, vt diuinum
pus nostrum ritè qualificatum in fine fixetur,
vtque resistere valeat ignis omniviolentiae, cor¬
ruptioni aeris, aerugini terrae, & aquae putrefa¬
ctioni, non aliter quàm aurum minerale, propter
magnam