337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 33.
ram soluere, sed hac seruata concretionis
materiatae seras & vincula dissipare; quo
aditus sit ad intimam substantiam, quam
natura arctissimo conclusit complexu, ne
externis pateret facilè iniuriis. Huius gra¬
tia modo adhibentur ignes, illique pro cu¬
iusque firmitate, magni, mediocres, parui;
modo alia instrumenta. Euanescit itaque &
hęc verę artis calumnia, qua dicuntur omnia
fieri ex omnibus. In Paracelsitis autem non
est calumnia, sed obiectum verum. His enim
iure competit demens operatio. Hi omnia ex
omnibus fabricare vesano ridiculoque cona¬
tu multis iam annis attentarunt, nisi quod
suo aliorumque malo edocti quidam pro¬
pius aliquanto ad veros artifices accedere
consueuerunt. Quas formas largiatur chy¬
micus beneficio instrumentorum natura¬
lium & artificialium in propatulo est. Na¬
turam mouet per naturam, sicut agricola &
hortulanus ex pomo producit pyra. Haec
forma non aduersatur creatori. Est alia ar¬
tis nudę. Haec materię potentiam spectat,
& consilio prodit. Neque huius ponitere
creatorem potest, vt qui homines artibus
donauit & libera agendi voluntate instru¬
xit. Si inde formarum dator dicitur, hoc
cùm laude creatoris, non cum ignominia
coniunctum est. Is enim est prima causa. Si
honorare humanum genus isto modo vo¬
luit, quis inuideat? Nouas naturę species
non
Forma chy¬
mica.