121
30
DE SECRETIS
CAPVT IIII.
Quòd ex luna fiat sol medicorum, qui est
sulphur philosophorum & aurum potabi¬
le: quid sit vita hominis, & quomodo per
aurum medicum balsamus microcosmi pur¬
getur, vnà cum erroribus falso¬
rum medicorum.
TAM venimus ad Autumnum, aestas
suum opus confecit, & fructum ma¬
turauit, iam frumentum demetendum
est, poma sunt decerpenda, vuae colli¬
gendae: ad hoc requiritur labor ma¬
nuum nostrarum. Sicut enim initiò,
rusticum laborare oportet, agrum co¬
lere, grana spargere, postea Deo opera¬
tionem permittere: postremò labores
suos iterum incipere, quod creuit de¬
metere, & frumentum ac stipulam se¬
gregare: ita & medicum facere decet,
materiam medicam manibus purè la¬
uare, Sol seminare in eam, illud iuxtà
Dei benedictionem permittere vt cre¬
scat, in autumno medicinam à suo cor¬
pore separare & conseruare, ad quod
terum labor ipsius requiritur. Deus
nim non facit nobis ex frumento pa¬
nem,