121
ANTIMONII.
31
nem, ex vuis vinum, pistorem & vini¬
torem id fatere oportet. Deus nobis ex
Mercurio nasci facit argentum, dat no¬
bis id in manum, vt porrò aurum ex
eo faciamus nostris manibus: nam in
isto argento est nostrum aurum, sicut
granum in culmo & aristis. In alijs capi¬
tibus indicatum est, formam metalli¬
cam, quae in antimonio cernitur, non
debere per ignem ex eo expelli, sed ma¬
gis magisque, quantum fieri potest, ex
eo produci: ita iam scitote, quòd hanc
formam manere oportet vsque ad albe¬
dinem lunae, tunc est in summo gradu.
Audiuistis etiam istam formam esse
gnem, qui suam materiam, in qua est,
purget à sua impuritate iste ignis est &
materiae & omnium metallorum vita:
quando haec forma ipsis detrahitur,
non amplius viuunt. [ss b] Mercurius verò
tam bene habuit istam vitam, quàm
nunc luna eam habet, estque in vtroque
vnica vita, quae non mutatur, sicut in¬
fans modò natus suam vitam tam per¬
fectè habet, ac vir annorum quadra¬
ginta: robur autem quod vir habet, in¬
fans non habet, ita noster Mercurius