213
OPVSCVLVM.
103
Etenim ab initio materia nostra apparet volati¬
lis (vt antea satis declarauimus) quam nos opor¬
tet coniungere proprio suo corpori, vt hoc me¬
dio retineat animam, quae medio istius iam factae
coniunctionis, medianteque spiritu, suas diuinas
operationes demonstrat in opere nostro diuino.
Vt scriptum legitur in Turba Philosophorum,
ad hunc nempe modum: Corpus habet plus vi¬
rium, quàm duo fratres eius, quos vocant Spiri¬
tum & animam. Non quòd intelligant quemad¬
modum Astristoteles declarauit, & alij Philoso¬
phi (quod valdè notatu dignum) sed corpus vo¬
carunt omne simplex, quod ex propria sua natu¬
ra potest ignem sustinere, praeter vllam diminu¬
tionem: hoc aliter fixum vocant. Animam appel¬
larunt omne simplex per se volatile, potestatem
habens secùm rapiendi corpus, ac deferendi ab
igne: hoc alio vocabulo nominarunt volatile. Spiri-
tum esse dicunt id, quod potestatem habet reti¬
nendi corpus & animam: istaque duo simul adeò
coniungendi, vt non possint ampliùs separari, si¬
ue perfecta sint, aut imperfecta. Quamuis in ope¬
re nostro diuino, ab initio nihil intrat noui (puto
post primam praeparationem) nec in operis me¬
dio, neque in fine. Verum Philosophi diuersis respe¬
ctibus, & considerationibus rem vnam & eandem
vocarunt corpus, animam, & spiritum, vt suprà
dictum abundè. Primò cùm materia nostra esset
volatilis, vocauerunt animam, quia secùm defe¬
rebat corpus. Posteaquàm id quod occultum
rat, manifestatum est in nostra decoctione, tum
demùm corpus vires suas palàm fecit, mediante
spiritu, hoc est, animam retinuit, hanc ad propriam