213
OPVSCVLVM.
105
quàm ignis regimina cuncta (quia diuersa) in
operis nostri diuini compositione apprimè ne¬
cessaria, probè admodùm cognoscat: alioqui ter¬
minus, quem venenum appellant, applicabitur,
ipsi, quod in secunda operatione solet accidere,
vt antea dictum. Non propterea venenosum quid
addendum esse quis existimet in nostra materia,
neque Theriacam, minùs extranei quidpiam (vt
existimarunt nonnulli literam considerantes)
sed quod industrium, ac vigilem operatorem esse
oporteat, ne terminum & horam natiuitatis aquae
nostrę mercurialis praetereat, vt adiungat ei pro¬
prium corpus, quod anteà fermentum appella¬
uimus, & iam venenum vocamus, idque duabus
de causis: Prior nos concernit, quia non aliter
quàm venenum humano corpori nil pręter dam
num inferre potest: si hoc loco non coniunxeri¬
mus illud sua hora determinata, nihil nobis quam
detrimentum adfert, ac dispendium, vt suprà di¬
ximus. Posterior concernit mercurium (quem
vocamus aquam mercurialem) quia hunc truci¬
dat, & fixat. Quo quidem interpretatur quod scri¬
psit Hamech, inquiens: Cùm nostra materia per¬
uenit ad suum terminum, est coniuncta suo ve¬
neno mortifero. Item quod Rosinus: Venenum
hoc (ait) est valdè magni pretij. Haly, Morienus,
& reliqui omnes idem attestantur. Eadem compa¬
ratione theriacam vocarunt, vt ait idem Morienus.
Quoniam id ipsum operatur in corpore metal¬
lorum, quod in nostro theriaca. Quamuis etiam
id quod scripserunt, adaptari queat ad coniun¬
ctionem perfecti fermenti, cùm hora determina¬
ta facta est, quia per ipsam diuinum opus nostrum