337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 49
sua enunciet verbis. Haec si intelligas, dimi¬
dium operae est. Nam incredibili compen¬
dio ipsa artis proprietas per verba sua est
exposita, ita vt non raro vna nota vicem
suppleat magistri. Nullibi penè proprius
sermo valet magis quam in artibus. Hic
non fortuito natus est, sed ab experientia
& operibus artificii caussisque prodiit. Di¬
ligentię itaque hic adhibendum plurimum
est vt benè proficias. Queruntur nouitii &
externi se non posse assequi dicta chymica.
Si iidem sutoriam aut metallicam ingrede¬
rentur, putasne eos disserentes artifices in¬
tellecturos, & non potius pari cum quere¬
la discessuros? Scribunt doctrinae filiis seu
discipulis suis, vt loquuntur Arabes. His est
assuescendum. Non negem tamen inter¬
dum studiosè aliquid occultatum, aut per¬
uersum fuisse à primis; idque non artis in¬
uidia, sed importunorum hominum metu.
Sed huic quoque difficultati est occursum.
Consuetudo enim legem fecit, adeo vt peri¬
tus operum chymicorum, & ordinis, facile
intelligat, quorsum tendat autor. Qui omnia
sophismatis impleuerunt distorseruntque
adeo vt etiam phrases artificum repudiarint,
vt paracelsus factitauit, eos merito suo odio
habent omnes veritatis amatores. Nec nos
primum tales improbamus. Ex commen¬
tariis vetustorum patet, suis temporibus
non defuisse & deprauatores artis, & ho¬
rum
D