337
Artificum
sermo discen¬
dus.
Lex Hipp.
Res sacrae
sacris homi¬
nibus demon¬
strantur.
Profanis id
fas non est,
priusquam
scientia or¬
giis initien¬
tur.
48 EPIST. CHYMICARVM
EPIST. III. DE DIFFICVL¬
TATIBVS QVIBVSDAM IN
vsu etiam verę chymiae.
AD COSMAN PEGANDRVM
Virum eruditum & Medicinae
Doctorem.
QVOD ipsa per se chymia ob praestan¬
tiam suam, & emolumenta praesidiaque
quae humanae confert saluti, amplissimis
digna sit, & celebranda semper praeconiis;
facilè tibi mecum conuenire video. Cum
verò ad disciplinam vsumque eius peruen¬
tum est, & de possessoribus exercitii quęri¬
tur, non parua se obiicit difficultas. Verisi¬
mile est res chymicas in se tam planas per¬
spicuasque esse, vt nihil possit deesse etiam
ad mediocrem captum. In expositione ve¬
& traditione autorum salebrae & obscu¬
ritates se offerunt crebrae, adeo vt non rarò
subsistere haesitareque in operando cogâ¬
ris. Ego verò, mi Cosma, hoc ipsum nec arti
tribuo, nec artis autoribus. Scripserunt hi
qua fide & sanctitate potuerunt idiomate
suo. Hoc tibi sedulo est aduertendum. Si
sermonem artificum non intelligis; non¬
dum fecisti tyrocinium, aut planè oscitan¬
ter sineque fructu inter illos es versatus.
Non est ignotum tum aliis, tum hoc quoque
finc disterminari artes, vt vnaquaeque suis
sua