213
OPVSCVLVM.
117
die sanabitur, si morbus sit vnius mensis, si fuerit
vnius anni, infra duodecim dies, vel infra men¬
sem, vbi valdè diuturnus morbus esset futurus.
Ad conseruandam sanitatem, sumendum ex eo
parùm singulis annis bis, sub initium veris & au¬
tumni. Hoc medio sanè viuitur, & alacriter vsque
ad praedestinatum vitae terminum, Deo dante,
cui laus sit, honor & gloria nunc & semper, in ae¬
ternum. Amen.
FINIS OPVSCVLI DIO¬
nysii Zacharij.
ANNOTATA QVAE¬
DAM EX NICOLAO
FLAMELLO AV¬
TORE GALLO.
AD metallorum veram cognitionem
ignorandum non erit, dum in pri¬
mis adhuc speciebus existunt, in
sulphure videlicet, ac in argento vi¬
uo duas habere formas, vnam ma¬
sculeam, alteram verò foemineam, quae duo sper¬
mata maris atque foeminae, sulphuris priùs, ele¬
menta masculina duo continet, ignem & aerem:
posteriùs alia duo foeminea, terram & aquam.
Quae duobus comparantur in arte serpentibus,
vni alato, terribili, alteri quidem alis carenti mul¬
horribiliori. Haec duo spermata si per natu¬
ram coniungantur in ventre mercurij, qui pro¬
pter suum ardorem vocatur ignis naturae, & à
nonnullis leo deuorans, & eius ventrem, licet