213
118
NICOLAI FLAMELLI
aurum & argentum subintrent, non absumun¬
tur, quòd illo natura duriora sint, atque perfe¬
ctiora. Mercurius est imperfectus, nihilominùs
aurum & argentum communia proueniunt ex
eo. Argentum est substantia lunae inferioris, vt
aurum solis etiam inferioris. Mercurium igitur
matrem occidi, ac mori oportet per dicta sperma¬
ta, qui postquàm semel mortificatus fuerit à na¬
tura, nunquam poterit ampliùs reuiuiscere. Nam
vel tantillùm congelatus in venis terrestribus,
adest mox in eo granum auri fixum, quod ex duobus
spermatibus producit verum germen mercurij. Vt à
plumbi cauernis videre licet, in quibus nulla mi¬
nera locorum vbiuis, in qua fixi granum verum
non contineatur manifestè, id est, granum auri,
vel argenti. Siquidem prima congelatio mercu¬
rij est minera plumbi, in qua positum est à natu¬
ra. Hoc verè multiplicari potest in suam perfe¬
ctionem absque dubio vel errore, existens tamen
in suo mercurio [sic] non separatum à sua minera. Me¬
tallum enim in minera sua consistens, est mercu¬
rius, à quo si granum separatur, vt pomum erit
immaturum ab vrbe sua desumptum, quod pror¬
sus destruitur. Granum fixum est velut pomum,
& mercurius arbor. Non est igitur separandus
ab arbore fructus, quia non potest aliunde nutri¬
mentum accipere, quàm à suo mercurio. Maior
est fatuitas in mercurium ponere aurum & ar¬
gentum, non secùs atque discerptum pomum
arbori rursum infigere. Vt igitur negotium hoc
adimpleatur ex aequo, sumenda simul arbor cum
suo fructu, quo denuò plantetur, citrà fructus
ablationem, in fertiliorem terram atque nobilio¬
rem,