337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 53
perientia comprobata, quo ad medendum
vtantur accipere. Quanquam ergo sunt
malitiosi chymiae vituperatores etiam in¬
ter philosophos & medicos, cum nulla sci¬
entia ferme sit, quin vlceribus quibusdam
interdum deformetur; non tamen planè
desunt eius admiratores, celebratoresque,
qualis superiori memoria fuit Crato, Ge¬
snerus, Zuingerus cum multis aliis. Prin¬
cipibus quorum cura & sumpetibus acade¬
miae nuntriuntur etiam de chymia promo¬
uenda illustrandaque erat dispiciendum
elocato stipendio chymico. Sed omnia in
peius ruunt. Si veterum instituto non exi¬
sterent academiae, nescio an hodie exori¬
rentur, cum & illae indies magis magisque
deserantur, & à liberalitate in seruilem
quandam redigantur angustiam, vt videa¬
tur professio academica quorundam nihil
essę auud quam splendida miseria. Est &
illud in remoris disciplinae cnymicae, quod
ad finem artis peruenire nemo posse videa¬
tur. Nam veteres praestantissima eius parte,
nempe transmutatoria nihil videntur ha¬
buisse notius exploratiusque. Vnde & tot
commentaria ad posteros transmiserunt,
quae ne intelligant quidem hodierni philo¬
sophi, nedum opere assequi queant. Quis
est qui se profiteatur [GR]χρυσοποιὸν[/GR] talem, qua¬
les fuerunt illi, nisi mendacissimi imposto¬
res? sed & in aliis chymicè apparandis non
rarò
D 3