337
Ars auri
faciendi.
54 EPIST. CHYMICARVM
rarò frustrari contingit; vt credant multi
praeter exiguam particulam vix quicquam
esse in chymia certi, aut saltem promittere
sibi posse cultorem. Hunc nodum facile
soluit singularum partium excellentia. Di¬
uinae artes & nobiles vix omni sua parte in
hac vita absoluuntur. Hinc illud vulgare;
quod artium ideae sint assecutu impossibi¬
les, cum nemo inueniat talem sapientem,
qualem postularunt stoici; nemo talem ora¬
torem, qualem descripsit Cicero. Verum nos
oportet illas Ideas nobis tanquam scopos
proponere, summisque collimare viribus
Si non assequimur exactè: opera danda est,
ne nimium aberremus. Itaque & in chymia
si vltima absolutio omnium partium non ob¬
tinetur; non tamen pigeat aliquò processisse,
& id fecisse, quod tu erudiat nos de diuina
potentia, tum ad communem salutem ali¬
quid afferat emolumenti. Aurum & hy¬
drargyro non est a natura tantopere remo¬
tum quin possit fieri, si eam ingeniosè tra¬
ctet artifex. Verum industriae tantae est, vt
hebeti ingenio & tardo qui est, non sit ad
eam rem idoneus. Qui veteres declaret,
fortassis aliquando Deo dante erit. Non ta¬
men manca est vita nostra, etiamsi illa ars
non extet vulgò, consentaneum est Deum
ideo à conspectu multitudinis eam arcere,
quia cupiditatum improbarum nullus pe¬
est finis, quanquam & vilescant vulgata,
sicut