337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 55
sicut olim argento euenit, tempore Salomo¬
nis, & auro apud Indos antequam experiten¬
tur Hispanorum Gallorumque auiditatem. Vae
illi magistro, qui officinam auri faciendi ape¬
ruerit. Itaque sapientes qui callent artem, sibi
tacendum putant, & consortia procerum vitan¬
dum, vt praeclarè monuit ex veteribus quí¬
dam. Paracelsus ex magia & consuetudine
daemoniorum aut aliunde potius nummos
parare creditus est, quam ex chrysurgia.
liâs non effugisset improborum & harpyia¬
rum vngues. Quod si professus eam aperte est,
& praestitit quae dicitur, nae inter innocen¬
tes est versatus, quorum animos nondum
imbuit auri praeceps appetitus. Omnino
chymia etiam sine aurificio magno morta¬
lium bono est inuenta, nec fallit nisi impe¬
ritum & oscitantem, & si quid improuida ho¬
minum mens, perinde vt in aliis artibus omni¬
bus cauere nequit. Chymica contemplatio
naturam intus ostendit; hęc singulare oblecta¬
mentum parit, exprimitque non rarò eximiam di¬
uinae munificentiae & admirationem & gloriam,
quo pacto veteres de lapide aurifico scri¬
pserunt, eius artificium tantum esse, & effectum tam
stupendum, vt non possit facere artifex, quin in
se reuersus religione quadam & pietate in
Deum commoueatur. Sępe euenit vt cum de rebus
naturae disserendum est vsitato more, astans
chymicus tacitè ineptas rationes redarguat,
& vix sibi a risu temperare possit. Debe¬
bant
D 4