213
ANNOTATIONES.
121
dus & humidus similis Ioui, qui nascitur ex eo,
Mars autem durus grauis & frigidus. In duobus
igitur negotium hoc omne consistit, vt videlicet
igne tuum sulphur penetratiuum efficias, & attra¬
ctiuum, quo matrem suam deuorare queat, & com¬
pleueris opus. Matrem infige ventri sui foetus,
quem anteà peperit, tum demum sibi pater erit, ac
filius ex duobus spiritus perfectus. Postquam sul¬
phur tuum deuoratum erit, mercuriusque suus mor¬
tificatus, coniiciatur in carcerem, in quo maneat
diebus quadraginta, & videbis quod optas, iuxta
hos versus: Si fixum soluas, faciasque volare solutum.
Et volucrem figas, faciet te viuere tutum.
Io. Mehunnius de Lamentationibus naturae.
SVB Luna quod concluditur, coelum hoc loco
vocatur, quia materia formam appetit, non secùs
atque foemina virum. Materia solùm est ex 4. elemen¬
tis, ex quibus fit chaos, & ex isto Rexatque Regina
generantur. Primò quidem creatus est ignis à Deo,
quem sub Luna collocauit, expertem corruptio¬
nis, & purissimam essentiae quintae partem in se con¬
tinentem. Postea factus est aer subtilis, in quo
Deus pariter essentiae quintę partem posuit, non
tantam ac in igne, minorem in aqua, & in terra mi¬
nimam. Vt ignis igitur in aerem agit, sic aer in
quam, & in terram. Terra mater est, & nutrix om¬
nium quę concipit in vtero suo ab igne: hoc ipsum
fouet, in centrumque vsque suum absque intermissio¬
ne. Cùm igitur sola natura potentiam habeat re¬
ducendi 4. elementa in primam materiam gene¬
raliter mixtam, quibusuis elementis. Impossibile
fuerit cuiquam operantum id efficere, praeter
ipsam, quae sola dat materiam atque naturam.