213
120
NICOLAI FLAMELLI
Mars & Luna. Plumbum intellectualiter est au¬
rum leprosum, &c. Fons autem naturae si mercu¬
rium in eo positum recipiat, inde medicina fiet
excellentissima. Nascitur in terra massa plumbea
mercurius, qui clausus in carcere postea libere¬
tur, alioqui non potest sciri pondus, neque men¬
sura, quae desideratur: ad eum tamen cognoscere
modum poteris. Solis mercurius, non est mercu¬
rio lunae similis, cum hic semper albus manere de¬
beat, quo sibi similem procreet, mercurius verò
Solis est rubificandus, & hic est labor primus: &
postmodum congregari poterunt. Notandum vti¬
que quintam essentiam esse nobis in hac arte prae¬
cipuè necessariam, & mercurium istum reperiri po¬
tissimùm eo loco, in quo sol est in maximo suo ca¬
lore, multosque flores producit: nam post flores se¬
quuntur fructus. In luna similiter inuenitur dum
in ipsa quaeritur: in Saturno, Marte, Venere, &
in Mercurio securiùs: ego autem (Flamellus in¬
quit) in sole reperi & elaboraui. Cùm igitur sin¬
gula conueniunt in hoc opere philosophico, quo¬
rum quodque simile est alteri, tum foetus matrem deuo¬
rat, patremque suum in vnico lacu suffocat, in quo
simul flores, lac, fructus, atque sanguis inueniuntur.
Metallum igitur hoc vnum in vnco vase ponendum,
& in vnico furno. Mercurius est de quo loquor,
& nihil aliud. In operis abbreuiationem vnicum ha¬
betur in hoc mundo metallum, in quo mercurius
iste noster abundè reperitur. Aurum calidum est
& siccum, Luna vero frigidae naturae, Saturnus
grauis atque mollis: quapropter soli similis hoc
ipso, aurum leprosum appellatur: Venus est Lunae
similis pondere & malleatione, Mercurius frigi¬
dus