337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 59.
do assequi, quique assequuti sunt, po¬
tius sine medicina attigisse, ne dicam si¬
ne chymia. Deinde tantum potest pro¬
mittere chymicus, quantum est in natu¬
ra generatrice prima, & vitae administra¬
trice. At vitio gignuntur multi adeo vt ne
quidem, si à primo vitae ingressu statim
astes, & chymicis pascas medicerisque
hominem, producere ad istud aetatis eum
queas, nedum posteris temporibus acce¬
dens. Si supponunt absolutam sanitatem:
ludunt nasoque suspendunt credulos potius,
quam verè docent. Quotus enim quisque est,
qui ita nascatur? Sed & dem tibi istud. Nu¬
trire chymicis essentiis, & iisdem constitue¬
re tam geniturae corpus deberent, quam
genitorum. Ex quibus constamus, iisdem
nutrimur: & nutrimentum in substan¬
tiam cedit. Quod creatum est ex materia in
corruptionem prona; respuet nutrimen¬
tum ex chymicis incorruptibilibus. Quod
ex his satum est; non aletur sanguine, non
olere, non carne. Si postquam editus in lu¬
cem est infans, mutare corpus eius in pro¬
prietatem essentiarum chymicarum velis,
alteratione id non perficies. Nam genitum
erat secundum substantiam. Mutabis igi¬
tur materiam. Sed tunc totam vitae ratio¬
nem destrues, quia naturam corrum¬
pes. Arguit & experientia huius promissi
vanitatem. Si infantem destillatis chymicis
alere