337
Termini
Vita.
58 EPIST. CHYMICARVM
instar panacearum ad omne genus affectio¬
num morborumque incredibiliter sufficien¬
tes, & ad vsum tam commodae delicatae¬
que vt nihil vtilius, nihil tenerius, facilius,
dexterius, quemadmodum illa [GR]μεγάλα[/GR] plu¬
rimorum sonant. De horum veritate nos
quaerere fas est. Nam & ipsi gaudemus pro¬
fessione chymica, & non minus post Deum
amicosque in illis solatij quaerimus quam
alij. Ingeniosissimis vsus praeceptoribus
proculdubio praeclarum eruditionis con¬
gessisti thesaurum. Quid ergo iudicij de
illa magnificentia profers? Estne chymia
tanti, vt ab ea expectare liceat tot pana¬
ceas, quot absoluit operas? Et hae ipsae
suntne tam commodae vt in vsu suo, qui
fingitur omnium mollissimus, hominis
vitam vsque ad à Deo decretum termi¬
num sine vllo languore possint produce¬
re? Si asseris, nae diuinitatem quandam
medicinae ex chymia tam nobili scientia
asscribis. Sed multa sunt quae iudicium
in diuersa trahunt. Primum videntur mi¬
hi illi laudatores non satis expedire ratio¬
nem termini quem à Deo praescriptum
dicunt, & ad quem curando se perueni¬
re posse credunt. Generalis vnus est à Deo
in vniuersum humanae vitae praestitutus, &
à Mose ad annum aetatis octogesimum
perductus. Hunc designare non possunt.
Certum enim est paucissimos eum viuen¬
do as¬