337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 61
dendo fata, quandoquidem vel infanti suum
tempus fatale est, siue id à violenta foris cau¬
sa sit, siue connata. Potestne autem aliquid
certi in promisso esse, vbi nihil nec demon¬
strationis certae, nec exemplorum est? Quem
hominem sua arte se perduxisse ad fatalem
terminum possunt iure gloriari? Ad eum
mnis mors definit; at causam in chymica
potione fuisse cum salute, & non potius su¬
spicione dati veneni, quî demonstrabunt?
Sed aliud tibi argumentorum profero ge¬
nus. Quod axiomata medicinae promittere
non queunt, id à singulari materia, siue chy¬
mica, siue alia, modo naturae vini spectes,
praestari non potest. E singularitate enim
processit vniuersalitas per experientiam. In
his, quorum morbo natura est victa, nescit
salutem medicina; nec in his quibus ab or¬
tu in radice vitium est; quin in epidemicis
occultis diuinus ille senex Hippocrates [GR]τὸ
θεῖον[/GR] potius implorat, quàm medendi me¬
thodum. Legisti opinor quae nobilis ille
Dudithius ad Raphanum medicum scripsit
Serio ille ioco affirmat nihil valere medici¬
nam Therapeuticam in morbis, quos omnes
ait sua natura desinere in vitam vel mortem:
Quin multos curari tunc citius & rectius
cum omnis de medicina spes abiecta est.
Nec fallit interdum experientia. Sponte
nim conualescunt multi, qui se à medicinis
factos infirmiores testantur. Quidam se mo¬
ritu¬
Chymici
falsi praedi¬
cant id cu¬
ius nullum
habent exem¬
plum.
Hip. de arte.
I. praenotio¬
num.
Paetus in
pistola ad
Artaxer¬
xen.