213
ANNOTATIONES.
127
lentiae, tantisper, donec pauonis coloribus orna¬
tus, de monumento deinceps egrediatur cum
Regali summaque potentia.
Etsi breuis admodum hic videatur esse pro¬
cessus, prolixissimis tamen circunstantijs non ca¬
ret, ac operationibus. Singula compendiosè tra¬
ctantur, quae circa hoc opus necessaria sunt ope¬
ra, per singulas periodos optimè consideranda,
nec inconsideratè praetereunda. Nam faciliùs ex
tantillo sermone veritas comprehenditur, huius
diuinae scientiae, quàm ex copiosissimis & innu¬
meris voluminibus, multitudine varietateque ve¬
ritatis vnitatem & simplicitatem contegentibus.
ALIAE QUAEDAM AN¬
NOTATIONES EX
VARIIS AVTO¬
ribus.
De solutione & coagulatione materiae
Chimicae.
CVM solutio sit praecipua huius artis
operatio primò de hac dicendum erit,
adductis variorum Philosophorum
autoritatibus, quo faciliùs intelligi
queat, vna aliam interpretante. Haec sunt igitur,
quae colligere voluimus, & attexere nostris col¬
lectaneis. Etenim ex varietate mens Philosopho¬
rum petenda est, si reducatur comparationibus
ad vnum & eundem sensum. In quibus maxime
conuenire videntur, hoc ipsum esse quod quaeri¬
tur, non dubitandum. Totum vtique negotium
l 3