213
128
NICOLAI FLAMELLI
operis diuini philosophici consistit in his dua¬
bus operationibus, videlicet in solutione & con¬
gelatione. Solutio igitur ex sententia Gebri, est
rei siccae in aquam reductio.
SCALA PHILOSOPHORVM.
Solutio lapidis est reductio eius in mineralem
aquam.
VILLANOVANVS.
Soluimus (inquit) quando corpora diuidi¬
mus, ea simplicia & subtilia reddimus, atque in
primam naturam & materiam resoluimus.
AVICENNA de materia prima.
Duplex est materia prima, propinqua & remo¬
ta: propinqua est argentum viuum: remota est
aqua. Quia argentum viuum priùs fuit aqua, dein¬
ceps argentum viuum.
LVLLIVS.
Dissolutio primariam intentionem habet, ad
destruendum cum lunaria.
CLANGOR BVCCINAE.
Prima materia haberi non potest, nisi per ope¬
rationes artificiales, naturalibus operationibus
contrarias.
AVTOR INCOGNITVS.
Quàm difficilis res sit dissolutio, testari pos¬
sunt, qui solutioni dederunt operam. Multi ad
eam sua imperitia peruenire non potuerunt. Qui
aliter igitur quàm per nostrum artificium soluit,
frustrà soluit.
CLANGOR.