201
9
PHILOSOPHORVM.
duxit, vnde tantum in fastigium Aegiptij sur¬
rexerunt, vt ab istis etiam ad alias nationes
eiusdem rei sapientia transierit. Quando¬
quidem Patriarcham Iacob oues picturasse
varijs coloribus, magiae membro factum fuit.
Semper enim Chaldei, Hebrei, Persae, & Ae¬
gyptij, penes Theologiam has artes libera¬
les, suis Proceribus, atque Sacerdoribus, vti
summam philosophiam proposuerunt ad¬
discendam. Non secus euenit Moysis tem¬
poribus, quibus cùm Sacerdotes, tum ipsi
medici, magos inter electi sunt: isti quidem
in illorum iudicium, quod sanitatem con¬
cernebat, presertim in lepra cognoscenda.
Moyses etiam cura et impensis filiae Pharao¬
nis scholis Aegyptiorum instructus est, vt in
eorum sapientia praecelleret. Non aliter Daniel
ab ineunte aetate Chaldeorum doctrinam su¬
xit, vt in cabalistam euaderet. Testantur eius
diuina praesagia, & expositiones istorum
verborum. Mene Mene Tecelphares. Per pro¬
pheticam & cabalisticam artem verba haec
intelligenda sunt. Artis huius cabalisti¬
cae traditio, apud Mosen & prophetas fami¬
liaris admodum fuit, atque plurimùm vsita¬
ta. Elias propheta suis cabalisticis numeris,
multa praedixit. Itidem & antiqui sapientes
hac arte naturali, & mystica, Deum ex aequo¬
nosce didicerunt, ac in eius mandatis huius¬
modi legibus firmiùs perstiterunt & ambu¬
A 5