201
10
AVRORA
larunt. Pariformiter & libro Samuelis habe¬
tur, Berelisticos Diaboli sortem non fuisse se¬
cutos, verùm diuina permissione visionum
apparitionumque verarum fuisse participes,
quod quidem lib. de supercoelestibus latiùs
vrgebimus. Donum eiusmodi sacerdoti¬
bus in diuinis pręceptis ambulantibus à
Domino Deo cocessum est. Mos Persis fuit,
neminem in regem praeter sophum re ac no¬
mine sublimatum admittere: quod vtique
patet hoc ipso regum suorum nomine So¬
phi. Tales etiam extiterunt illi sophi ac ma¬
gi Persae, qui Christum Iesum ab oriente quae¬
siuerunt, et sacerdotes naturales appellati
sunt. Aegyptij quoque à Chaldeis & Persis
hanc magiam & philosophiam assecuti, suos
sacerdotes eandem sapientiam addiscere volu¬
erunt: in qua etiam tantum fructum fece¬
runt, vt circumuicinis omnibus regionibus
venirent in admirationem. Hac de causa Her¬
mes verè Trismegistus nominatus est, quia
Rex tum Sacerdos atque Propheta, Magus,
& Sophos rerum naturalium fuit. Talis etiam
et Zoroastes extitit.
Capitulum secundum.
Quo declaratur, bonam partem huius sapi¬
entiae, Graecos ab Aegyptijs hausisse,
& ab istis ad nos deriuasse.
Post¬