337
ANDREAE LIBAVII LID. I. 67
sunt in manu Dei principaliter gubernan¬
tis & decernentis moderantisque omnia
non initio nunc facto, sed ordine posito
[GR]πριν κατασκεύῆς κόσμου[/GR]. Ille autem ordo mun¬
dana simul respexit media. Ita ipse est lon¬
gitudo dierum, non quia nunc determi¬
nat, sed quia & nunc administrat, &
lim antequam nasceremur sanciuit, & me¬
dia per quae seruaremur instituit. In illis
mediis est & chymia, quae si vsitatum vitae
cursum spectes, & alios medicinarum reli¬
quarum effectus, miraculosam, seu nobi¬
lem & quam proximè ad diuinorum condi¬
tionem accedentem procurat in medendo
operationem. Vera igitur chymia magni est
aestimanda quidem, sed ita vt nihil ei asscri¬
batur, nisi quod à Deo per naturam acce¬
pit, quodque ratio & expersentia monstrat.
Quod exemplo praestitit nullo, id nolis ei
asscribere. Itaque magnifici parachymico¬
rum fumi pereunt. Quidam officios è men¬
tiri non putant sibi dedecori. Sed officium
nego esse, quod cum vitio est coniunctum.
Nec medicus inde quicquam lucratur prae¬
ter ignominiam. Multa enim promittere in
sanando, & parum vel nihil assequi, digni¬
tat est artis non extollit, sed prosternit. In aliis
vitae modis dissimulatio interdum valeat:
in praedictione de virtute medicamenti, quę
habet coniunctam salutem aegri, aut mor¬
tem, Si quis inanem spem amplissimis facit
verbis
E 2
Hippocrates in 2. de
praedict. &
in lege, Item
de decente
ornatu: &
de praeceptio¬
nibus vbi
dicit: Non
portet asse¬
uerare, quod
aliquid solum
exhibitum
proderit.