337
66 EPIST. CHIYMICARVM
cum disposita est benè. Certè infixa spicula
magnasque hęmorrhagias non tollit benè sine
medente. Spiritus & calor non perueniunt
ad partes obstructione praepeditas, nisi hac
sublata. Diaetę pręest medicus. Si sine medi¬
cina natura conualescit, cur in magna fame
non sine cibo, & in siti non sine potu resti¬
tuitur? Multum itaque debet naturae adiu¬
mentum medico. Paraeus studio commen¬
dandi chirurgian, non dehuetat deprimere
nobiliorem [GR]εάπειν[/GR]. Apparet iudicij im¬
becillitas ex quodam argumento. Conclu¬
dit enim chirurgian praestantiorem esse me¬
dicamentaria parte, quia illa egeat huius
pe, non autem hęc illius. At nobilibus id est
quod in se est [GR] ἀυταρκές [/GR]. Perfectum non est,
quod ab altero perficitur vt chirurgia à
Therapeusi: sed id quod alterius subsidio
non eget. Contrarium conclusisse debuit.
Deum non aduersari medicinae argumento
regiae reprehensionis ipse ostendit Esaias,
qui verbo recreatum Ezechian nihilomi¬
nus sanat medicamento. Quae historia et¬
iam confirmat id, quod de praeuisione dixi.
Iam certus rex erat de annorum augmento.
At quia inclusa erat naturalis ratio: ideo cu¬
ratur ficu. Et ille terminus etiam initio erat
fatalis, Deo praeuidente etiam hanc accessio¬
nem, & singulari consilio exemplum omni¬
spotentiae suae, fideique in rege ad ecclesiam
erudiendam, edente. Sortes igitur nostrae
sunt