867
In pessis obser¬
nanda.
Pessi, qui vlcera
& infiammatio¬
nes curent.
Pessus ad inflam¬
mationem.
400 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
OBSERVATIO.
Quòd si virgines vterum habeant induratum, non clyste¬
res, sed insessus ex similibus herbis praescribentur, de quibus po¬
stea copiosiùs agemus. MATHETES, Quae solida parantur vteri
praesidia?
PESSI.
GERON, Pessaria, quae Graeci etiam [GR]πέπους & πεσσάρια[/GR] nun¬
cupant: forma rotunda & longiora, crassiora autem quàm glan¬
des: nempe digitos octo, vt faciliùs in vteri os possunt inseri. mu¬
lieribus autem potissimùm subijciuntur. MATHETES, Quem
sum pessaria habent? GERON, Maximum & varium. non enim so¬
lùm vuluae, sed etiam ano imponuntur, nempe ad inflammatio¬
nes vtriusque curandas: ad vlcera siccanda: praecipuè verò ad
menstrua euocanda sistendáque: item ad secundas educendas.
Maxima autem cautio in hisce administrandis, sicut etiam in vte¬
ri clysteribus adhibenda est, ne totum corpus, praefertim cere¬
brum, neruósumque genus offendatur. MATHETES, Quibus pessi
constant? GERON, Rebus molliusculis & teneris, cera, candela,
vel melle cocto, tanquam basi, panno, & molli lana, vel linamen¬
to circundata. Medicamenta verò composita, vel etiam simplicia,
quae morbo conueniunt, hisce rebus excipiuntur, condiunturque
naturalibus, filo appenso, vt cum res postulat extrahantur. Hac
autem ratione componentur, vt ad cerae, aut mellis cocti vnciam
vnam, etiam medicamenti morbo accommodati altera miscea¬
tur. MATHETES, Qualia vlceribus siccandis, curandisque inflam¬
mationibus admouentur? GERON, Pompholyx, medulla ceruina
terebinthina, crocus, adeps anserinus, lutea ouorum, plantagi¬
nis, & intybi succus, solani folia, papaueris capita, & opium. Com¬
posita verò diapompholygos, vnguentum rosaceum, empla¬
strum diachylon. MATHETES, Exemplum pessarij vlcera siccans
proferas.
PESSVS VLCERA SICCANS.
GERON, Pessarium paretur, quod vnguento è pompholy¬
ge imbutum indatur aluo aut vuluę: vel aliud vnguento rosaceo
imbutum, naturalibus, vel aluo subijciatur: vel medullae cer¬
uinae, adipis anserini, singulorum liquatorum semuncia: ouorum
duorum coctorum lutea: terebinthinae drachma: croci scrupu¬
lus: subigantur, aluóque inserantur. At si maior inflammatio affli¬
gat, pessarium quod à succis graecê διάχυλων dicitur, in duplici va¬
se liquati, vnguenti rosacei semuncia: succi plantaginis, & intybi¬
vtrius¬