867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 401
vtriusque drachmae duae naturalibus condantur: vel pessus ex
capitum papaueris in passo decoctorum iure expresso, colatóque
& momento ceruinae medullae, aut vitulinae, aut adipis anserini
adiecto, imbuatur, indaturque naturalibus. MATHETES, Qualis
pessus conuenit, vbi intensus calor magnum excitat dolorem?
GERON, Opij paululo miscetur, quod calorem nimium obtun¬
dit. verùm tunc pessus non longiore tempore, quàm dimidiae ho¬
rae spacio retineri debet, ne pars neruosa membranosáque à frigi¬
do noxam concipiat. MATHETES, Quae medicamenta menstruis
educendis sunt idonea? GERON, Calida, attrahentia, acria, expul¬
tricem facultatem irritantia: vt radix iridis, acori, hastulae regiae,
cyperi, capparis, aristolochiae, rubiae tinctorum, cyclamini, bryo¬
niae: folia abrotani, artemisiae, saluiae, absinthij, pulegij, calamin¬
thae, mercurialis, hyssopi, marubij, sabinae, origani: fructus erui,
baccarum lauri, pistaciorum: semina anisi, nigellae, vrticae: flores
stoechados: gummi myrrha, lacca, sagapeno, ammoniaco: ex pur¬
gantibus hiera picra Galeni, hiera diacolocynthidos, benedicta:
ex antidotis Tryphera magna sine opio, & mandragora confe¬
cta: pastilli ex myrrha, ex medulla cucurbitae syluestris. Qui pessi
ex his parantur, alijs aliquando crassiores esse debent, vt penem
quasi repraesentent. medicamenta verò, quae cum illis adhiben¬
tur, panno serico tenui, & raro excipientur: idque duobus modis,
nempe vt vel puluis simplicium, quae recensui, vel compsita suc¬
co aliquo excepta in glandis formam redigantur. Aluus autem, si
supressa est, pridie clystere ducenda est: mox pessus huiusmodi na¬
turalibus subijciendus,
PESSVS AD MENSTRVA EDVCENDA.
Castorei scrupulus: myrrhae drachma semissis: saluiae scru¬
puli duo: seminis nigellae Romanae, & vulgaris, singulorum libra
Ex succo mercurialis, & pauca terebinthina, vel melle cocto for¬
metur pessarium: aut puluis sacculo ex serico tenui, & raro cum
modico gossypio, ad maioris digiti formam indatur, subijciatur¬
que locis naturalibus. vel hierae compositae vncia: cuphorbij,
medullae cucurbitae vtriusque scrupulus dimidius. Ex mixtis fin¬
gatur pessarium, vngaturque oleo nardino, vel simili odorato,
vel ex succo herbarum.
ODSERVATIO.
Quae boni odoris sunt medicamenta, laxandis venarum vte¬
ri spiraculis maximè conueniunt, eóque rectè miscentur casia
dorata, myrrha, crocus, maiorana, pulegium & similia. Muscus,
d
Pessus ad dolorem
ex calido.
Menstrua quae
euocent.
Oldorata vtero
conueniunt.