213
ANNOTATIONES.
133
pus redactum est in mercurium. Item: Aqua
permanens esse non potest absque suo corpore,
cum quo soluta est. Item: Absque aqua perma¬
nente nihil fit. Dicitur etiam aqua vitae. Item:
Solùm cum ardente vino, potes complere elixir
perfectum.
SCALA.
Draco est sulphur, quod extrahitur de corpo¬
ribus per magisterium.
AVICENNA.
Qui elixir album facere instituit, in argento
sulphur album reperiet, in auro rubeum. Et quo¬
niam tale sulphur non reperitur super terram,
nisi in istis duobus corporibus, ideò praeparan¬
da sunt corpora subtiliter, vt sulphur eorum, &
argentum viuum ex ipsis habere possimus, qua¬
lia fuerunt illa, ex quibus aurum & argentum sub
terra efficiebantur.
CLANGOR.
Soluite corpus perfectum in mercurium, in¬
de habebitis virtutem occultam, id est, sulphur
philosophicum digestum, & decoctum per opus
naturae, quemadmodum in minera digeritur, &
decoquitur.
LVDVS PVERORVM.
Oportet nostrum lapidem ad primam ma¬
teriam reduci, & ad originem sulphuris & mer¬
curij.
CLANGOR
Et tale argentum viuum dicitur oleum in¬