213
134
NICOLAI FLAMELLI
combustibile, anima, aer, & splendor corporum,
quia corporibus metallicis mortuis & imperfe¬
ctis vitam praestat immortalem, & ea illuminat.
GEBER.
Principalia naturalia in opere naturae sunt, spi¬
ritus foetens, id est, sulphur, & aqua viua.
CLANGOR.
Dissolutio corpus in naturam spiritus con¬
uertit.
ROSARIVS.
Oportet omninò quòd fixum fiat volatile: id
est, quòd corpus fiat spiritus, idque cum volatili,
id est, cum mercurio mundo.
CLANGOR.
Spiritus, id est, aqua Philosophorum, est lo¬
cus animae. Anima est tinctura à corporibus per¬
fectis extracta, & in spiritum, id est, in aquam Phi¬
losophorum deriuata.
VILLANOVANVS.
Haec est via qua secretum consequimur confi¬
ciendi sulphuris albi & rubei: quod est anima
corporis, quae à corpore educta, tingendi vim ha¬
bet, quam spiritui aquae vitae committit conser¬
uandam.
SCALA.
A radice conuenit extrahere naturam, id est,
primas partes essentiales, sine quibus nulla fit
metallorum transmutatio.
VILLANOVANVS.
Intentio nostrae operationis non est aliud, nisi
quòd