121
83
THEOPHRASTI
PARACELSI LIBER
De Narcoticis aegritudinibus, vt
sunt Pestis, Pleuresis
& Prunella.
CAPVT I.
OPpilatio est constrictio pori
& substantiae. Estque ea quae
fit ex constrictione corpo¬
rea cum corpore. Est & du¬
plex: vna in circumferentia regionis:
altera elementata, ab aere secundum
corpus. De prima animaduertendum,
quod quaeuis oppilatio est compressio
suae regionis, ex ea ratione, propter spi¬
ritum Ileidum (lethalem) qui cùm egres¬
sum non habet in seipso in putrefactio¬
nem abit, hocque sine causa exterioris
regionis. Secunda verò aerea, est pestife¬
ra, nunc pestem, nunc pleuresin facit, nunc
crisim epatis praeparat. De his notan¬
dum, non de punctionibus vagantibus: sed
quae pestis, quae pleuresis sunt & crisis.
Quia punctiones signa sunt morbi, non
morbus, de quo hîc, non illa exilia & par¬
ua tractamus.
f 2