121
84
THEOPH. PARACEL.
Pestis igitur est aer suae regionis, ex
primo corpore generatus, & oppilatus
sine egressu, de materia arsenicali &
primethioli.
De illo autem tartaro velocis mu¬
tationis dicendum est, qui fit per di¬
gestionem naturae. Nam aliqua ad bi¬
ennium, alia ad triennium, alia vltra,
alia ad quoduis tempus. Ideo quae de
peste sunt scienda, ea sunt, quae existunt
de digesto & tempore; scilicet, hoc
tempus vitriolatum & hoc est prunel¬
la: aliud ogertum, hoc est pleuresis:
liud arsenicale, hoc est pestis. Quia
bi fundamentum est huius regionis
morborum, vt quae de pleurisi, sa¬
le ogertino habentur. Nam secun¬
dum quod tempus fuerit ogertini sa¬
lis, pleurisis generatio, id est, oppila¬
tio pleuritica. Nam quae oppilationes
arsenicae sunt, sunt de peste: & quae
gerti, pleuresis: quae vitrioli, prunellae.
Hoc sit apud vos magnificum inge¬
nium, oppilatio quid sit, & in ipsius ma¬
teria (vt praedixi) tres species esse: tem¬
pus quoque alterinum, nouum, aereum.
Sed quae sit differentia in oppilatio¬
nibus,