337
76 EPIST. CHYMICARVM
habent plurimas, aut maximè euidentes
quaeque ipsa experientia comprobauit ale¬
xipharmaca esse. Inde opium, sulphur & si¬
milia praedicantur inde Theriacales compo¬
sitiones, & alia quae vel frigore vel calore
in crali sunt, non tamen extra omnem mo¬
dum, excellentia. Ignis enim plurimis simul
resistit & fomitem absumit. Frigus impe¬
tum mali coercet & extinguit. Qui artificio¬
potest accommodare ita vt non combu¬
ratur natura vel frigore enecetur, sed serue¬
tur exacto morbo, is artifex est. Praestant
hic chymica nullam aliam ob causam, nisi
quia valdè agentia sunt, sicca, calidaque
aut quia penetrantia vt mali insidias possint
citò attingere; vel quia plures simul vires
ex compositione sunt sortita. Redolent
nim essentię tales integrorum naturam. Ve¬
rum enimuero non tam solicitus debet es¬
se medicus de qualitate & modo [GR]τοῦ θεῖου[/GR],
quam de artis axiomatis generalibus, ex
quibus specialis morbi sit petenda curatio.
inexplicabilem esse rationem eius con¬
stat. Et si posset definiri certo, vix tamen
in curando vltra vnam atque alteram [GR]ἔνδει¬
ξιν[/GR] pręstaret. Itaque non multum laboran¬
dum de illo, censuerim. Hinc intelliges qua¬
re non multa de eiusmodi morbis peculia¬
riter extent pręcepta. Nam praeter ratio¬
nem causę occulta temperatione pręditae,
communibus subiacent iudicanturque me¬
dicinae