337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 77
dicinae indicationibus. Prima [GR]ἔνδειξις[/GR] est
à morbi essentia, secunda ab effectis ad¬
iunctisque seu omnino symptomatis, ex qui¬
bus fieri vix potest, quin causę modum co¬
gnoscas, sitne ea in actu adhuc, an fuerit, &
quid minitetur porro. Ex his indicationibus
pręceptum est, quod, vbi intelligitur ex
morbi genere, eius originem esse ex aliquo
communi, tunc hoc sit corrigendum, ęgro¬
tusque quantum fieri potest inde arcendus,
& ita disponendus ne facile possit à vi agentis
affici. Illud autem commune est aër, vela¬
qua, vel frumentum publicum, vel conta¬
gio &c. Horum etsi non intelligas crasin; sat
tamen est, si noxiam deprehenderis. Nec si¬
quid occulti est, id sine manifestis qualita¬
tibus, tanquam satellitibus, per quos grassetur
aut promoueatur, est. Has vbi amolitus fue¬
ris; coniiciendum est aut prohibitum impetum
eius esse, aut disturbatam substantiae mistu¬
ram. Probabilis enim est [GR]κeίσπς[/GR], ab adiunctis
destructis de subiecti integritate labefacta¬
ta. Ita si in contagio valere pestem animad¬
uerteris; hoc prohibebis, &c. Effectus celer
& malignus arguit efficientis seu morbi,
seu huius causae (Nam alterum alteri respon¬
det) vehementiam & malignitatem. Inde
arguitur quam nobile & citum debeat esse
remedium, & quidnam primum agendum,
quid secundò. Si omnia percurreris; in oc¬
cultis nihil habebis nouae doctrinae, prae¬
ter