201
PHILOSOPHORVM.
39
latet. Cuius prolectionis modus, calci¬
natione, vel destillatione haudquaquam
aggrediendus. Etenim viriditate sua pri¬
uari minimè debet: qua quidem, statim atque
spoliatum erit, arcano pariter, & viribus ca¬
rere necessum est. Notandum vtique hoc lo¬
co, mineralia nedum, verùm etiam ipsa ve¬
getabilia, similiaque virorem extrinsecus de¬
monstrantia, rubeum sanguinis instar oleum
in se continere, quod arcanum eorum est. In¬
de patet, pharmacopeorum destillationes
irritas, vanas, atque stultas, nulliusque momenti
esse, quòd sanguineum ruborem vegetabi¬
lium, prolicere minime norint. Ipsa natura
sagax, vegetabilium aquas omnium, in ci¬
trinum colorem vertit, & inde post, in rubi¬
cundissimum vt sanguis oleum. Tardiùs id
ipsum fieri, causa potissima est, destillantium
operariorum ignorantium nimia praecipi¬
tatio, quà viriditas absumitur. Naturam suis
viribus corroborare non didicerunt, quo
nobilis ille viror, per seipsum in ruborem de¬
bet rectificari. Exemplo vinum album est,
seipsum in citrinum colorem digerens, &
successiuo tempore, botri sui virens color,
in rubeum sub coeruleo latentem per se ver¬
titur. Deperdita igitur vegetabilium, & mi¬
neralium viriditate, per ignauiam operan¬
tium, essentia pariter & spiritus olei, balsami¬
que arcanorum nobilisaimi, perierit.
C