201
34
AVRORA
Capitulum decimumtertium.
De processu vitrioli ad rubeam tincturam.
Vitriolum in se multas lutosas & viscosas
imperfectiones continet: quapropter
qua viriditas eius elicienda saepius, & rectifi¬
canda, vsque dum terrę omnes impuritates exuat¬
Quibus tranfactis rectificationibus omni¬
bus, apprimè cauendum, ne materia soli sit
exposita, quòd hic, virorem illius in pallorem
vertat, absorpto simul arcano. Calido serue¬
tur hypocausto contecta, ne puluere sordeat.
Digeratur postmodum vitro clauso, mensium
aliquot spatio, ac tantisper, dum varij colo¬
res appareant, supremaque rubedo. Nec dum
isto processu, rubedo satis fixa fuerit existi¬
manda, quin ab interioribus, accidentalibus¬
que terrae sit inquinamentis, repurganda la¬
tius, ad hunc modum. Rectificada venit ace¬
to, donec terreum inquinamentum prorsus
ablatum sit, fecesque semotae. Hęc est eius tin¬
cturae vera, & optima rectificatio, de qua, be¬
nedictum oleum est eliciendum. Ab ea vitro
conclusa diligentiùs, alembico superposito
mox, et biruminatis commissuris, ne spiritus
ex halet, eius olei destillatione, spiritus,
gne suaui lentoque proliciendus est. Oleum
hoc, pharmacopolico balsamo quouis, &
romatico delectabilius atque dulcius, acredi¬
ne carens omni. Residebit in fundo cucurbi¬
tae, terra quaedam albissima, nitens candens¬
que