213
ANNOTATIONES.
141
soluit, & soluitur vnius sunt generis & naturae.
Idem: Vera non est, neque philosophica corpo¬
ris solutio, neque spiritus coagulatio, si in disso¬
lutione erit materia, & natura extranea.
DASTINVS.
Oportet vt elementa aquae sint eiusdem natu¬
rae cum elementis metalli transmutandi, alioqui
degener soboles erit: quoniam ex diuersitate par¬
tium nascitur & totius diuersitas. Quomodo si¬
militudo ex eis est, quae ex vno genere sunt, & ex
vna radice pullulant.
ROSARIVS.
Lapis Philosophorum fit ex tribus: scilicet so¬
le, luna, & mercurio. Item: Fac mercurium ex
sole & luna in suo esse, sine mercurio vulgi, sed
per viam philosophicam.
LVLLIVS.
Lapis componitur ex argento viuo metallo¬
rum, non ex argento viuo vulgi.
NOVVM LVMEN.
Argentum viuum nostrum non est argentum
in propria natura, nec adhuc in natura ad quam
deductum est per minerum, sed in natura ad quam
deduxit illud artificium nostrum.
RICHARDVS.
Mercurius crudus disponit corpora in primam
materiam, sed mercurius corporum id facere non
potest. Idem: Quia per congelationem illud cru¬
dum sulphur, quod antea, (id est, ante congela¬
tionem) in illo fuit, est alteratum in natura, & ideò
non corrodit sicut primum.
K 2