213
142
NICOLAI FLAMELLI
PHILOSOPHI IN GENERE.
Ab immundo ne quaeras mundiciem. Stultum
est ex re quęrere, quod in ea nunquam fuit. Quis
dabit quod non habet? Quae illa est insania, velle
ex deteriore facere, quod sit meliùs: hoc est, per¬
fecta facere ex imperfectis?
LVLLIVS.
Coelum, lunaria, menstruum, liquor vegetabi¬
lis, aqua argenti viui rectificata & acuata cum ve¬
getabilibus, est cum qua fit dissolutio metallo¬
rum naturalis.
VILLANOVANVS.
Aquae solutionis ex salibus, aluminibus, &
liis id genus confectae, quae cum metallis nullam
habent cognationem, species metallorum non
conseruant: contrà, destruunt ac dissipant. His
aquis contraria est aqua Philosophorum, quae me¬
talla conseruat, subtiliora reddit, deinde dissol¬
uit, & magno naturae consensu ea in primam trans¬
fert materiam.
TVRBA.
Accipite spiritum nigrum non vrentem, & cum
eo corpora soluite, & diuidite.
CLANGOR.
In aqua Philosophorum latet spiritus quintae
essentiae, cuius solius est magistraliter corrum¬
pere, & in suam primam materiam transformare.
ROSARIVS.
Succus lunariae fit ex vino nostro, quod pau¬
cis filijs nostris notum est, & cum illo fit solutio
nostra, & fit aurum probabile nostrum, median¬
te