213
ANNOTATIONES.
143
te illo, & sine illo nequaquam.
LVLLIVS.
Menstruum absque auro & argento, lapidem
philosophicum generare non potest, nec econ¬
trà. Vbi autem illa coniunguntur, menstruum mo¬
uet metalla ad dissolutionem. Et vicissim metal¬
la mouent menstruum ad producendum ignem
in lapidibus.
CLANGOR.
Si corporis imperfecti, scilicet terrae fuerit vna
libra duodecim vnciarum, fixatur cum imbibitio¬
nibus suis nonaginta diebus.
LVLLIVS.
In singulari aqua de corpore rubeo praepara¬
to, id est, de terra nostra rubea praeparata, & in te¬
nues laminas coaptata, vel in puluerem limatu¬
rae redacta, pone duas drachmas, id est, quartam
partem vnius vnciae. Quod si plus soluere pote¬
ris plus apponas, verumtamen non excedas vn¬
ciam vnam. Si de terra remanserit aliquid non
solutum, relinque in vitro: quod autem solutum
est, sepone: posteà quae terra non soluta restitit,
cum noua soluenda ponatur. De noua autem
terra non ponas duas drachmas, sed minùs, nem¬
pe quantùm relicta terra ponderat. Quod intel¬
lige, nisi perspexeris aquam plus soluere posse.
GEBER.
Modus solutionis duplex est: scilicet per fi¬
mum calidum, & per feruentem aquam: quorum
vna est intentio, & vnus effectus. Modus ergo per
simum est, vt ponatur calcinatum in ampullam
K 3