337
84 EPIST. CHYMICARVM
exercitiumque est pulcerrimum. Benè fe¬
ceris si, vbi quid proficeris, ad communem
id vtilitatem contuleris, reque & facto ostende¬
ris te veteri collegio adhuc assentiri. Vale.
EPIST. VII. QVID.
CHYMIA.
AD IOH. CONRADVM ZINNIVM
Phil. M. & Medicina Candidatum.
INTERROGANTI aliquando, quidnam
spagiria Paracelsicorum esset, responsam
fuisse separationem puri ab impuro, non
pus est ad persuadendum argumentis. No¬
ta enim res est, & memini me aliquando cum
quodam istius gregis cinissone saltum Thu¬
ringiacum percurrentem, seduloque idem quae¬
rentem nihil aliud audiuisse pręter purum ab
impuro. Hinc euenit, vt vbicunque delectus
eiusmodi & purgatio rerum est, ibi cognatum
quid chymiae sibi fingant. Gramanus ait, Mo¬
litores, Coquos, Seplasiarios, triturones,
etc. Chymiae fauere, eamque inscios honora¬
re; quod si est; non immerito in album ciui¬
tatemque spagyrorum admittas etiam figu¬
los, vnguentarios, pigmentarios, & quid
non? Cosmeticam certe excludere minimè
poteris, & cerussandarum virginum adorna¬
trices artes. Tu si definire chymiam velis;
artem esse facilè agnoueris. Constat enim
praeceptis homogeneis, methodica forma
ordineque dispositis. Officium eius est suc¬
cos