201
PHILOSOPHORVM.
45
materia, nihil aliud est, quàm igneus perfe¬
ctusque mercurius per naturam & artem extractus,
idest, artificialiter praeparatus, & verus her¬
maphroditus Adam, atque Microcosmus. Hoc
ipsum philosophorum sapientissimus Ille
Mercurius, asserens, lapidem vocauit orpha¬
num. Noster itaque mercurius, is ipsus est,
qui solis perfectiones, vires, atque virtutes in
se continet, quique per vicos, ac domos pla¬
netarum omnium transcurrit, & in sua rege¬
neratione, acquisiuit vim superiorum, & in¬
feriorum, quorum etiam matrimonio, com¬
parandus, vt patet à candore, et rubore simul
in eo conglomeratis.
Capitulum decimumseptimum.
De praeparatione materiae lapidis philosophici.
Id potissimùm requirit natura, videlicet,
philosophicum virum suum, in mercuria¬
lem substantiam adduci, vt in philosophicum
lapidem enascatur. Porro notandum, com¬
munes illas praeparationes Geberi, Alberti
Magni, Thomae Aquinatis [sic], Rupecissae, Poly¬
dori, similiùmque, nihil aliud esse, quàm par¬
ticulares quasdam solutiones, sublimatio¬
nes, calcinationes, & ad nostrum vniuersale
minimè pertinentes, quod solummodo se¬
cretissimo philosophorum indiget igne. Ignis
igitur, & azoth tibi sufficiant. Philosophos
aliquarum praeparationum facere mentio¬
nem,