201
46
AVRORA
nem, vti putrefactionis, destillationis, subli¬
mationis, calcinationis, coagulationis, deal¬
bationis, rubificationis, cerationis, fixatio¬
nis, &c. idipsum intelligas oportet, in eo¬
rum vniuersali, naturam ipsam quasuis ope¬
rationes adimplere, in dicta materia, & non
opetarium, in vase philosophico dumtaxar,
& igne simili, non communi. Album & ru¬
beum, ex vna radice prosiliunt, absque medio
quouis. Soluitur per seipsum, & copulatur
per se, albefit & rubefit, croceum & nigrum
efficitur per seipsum, sese desponsat, & in se¬
ipso concipit. Decoquendus igitur, assandus,
fundendus, ascendit & descendit. Quae qui¬
dem omnes operationes, vna sunt operatio¬
igne solo facta. Nonnulli tame philosophi,
per summè graduatam essentiam vini, cor¬
pus solis dissoluerunt, volatileque reddide¬
runt, vt per alembicum ascenderet, putantes,
veram esse materiam volatilem philosopho¬
rum, cùm non sit. Et si non contemnendum
sit arcanum, perfectum hoc corpus metalli¬
cum, in volatilem & spiritualem substantiam
adducere, tamen errant in elementorum se¬
paratione: qui processus monachorum scili¬
cet Lullij, Richardi Angli, Rupecissę, & alio¬
rùm, est erroneus. Quo quidem opinaban¬
tur, aurum hac via in subtilem, spiritualem,
& elementalem potentiam separare, quam¬
libet separatim, postmodum, per circulatio¬
nem,