201
PHILOSOPHORVM.
47
nem, & rectificationem rursus in vnum co¬
pulare, sed frustra. Siquidem, etsi vnum ele¬
mentum, ab alio quodammodo separetur,
nihilominus quodlibet elementum, ad hunc
modum separatum, in aliud elementum ite¬
rum separari potest, quę partes postmodum,
pellicanica circulatione, vel destillatione,
rursum in vnum redire minimè possunt, at
semper manent volatilis materia quaedam,
& aurum potabile, vt ipsi vocant. Causa, cur
ad suam intentionem peruenire non potue¬
runt, haec est, quia natura, hac ratione mini¬
me distrahi, nec separari vult, humanis dis¬
siunctionibus, vti per terrena, vitra & instru¬
menta. Sola ipsamet nouit suas operatio¬
nes, & elementorum pondera, quorum se¬
parationes, rectificationes, & copulationes,
exequitur, absque adminiculo cuiusuis ope¬
rantis, aut manualis artificij, dummodo con¬
tineatur in igne secreto materia, & in occul¬
to suo vase. Per hominem igitur, impossibi¬
lis est elementorum separatio, quae licet ap¬
pareat, non est vera tamen, quicquid de Ray¬
mundo Lullio dicatur, & anglico suo nobili
aureo, quòd fabricasse falsò putatur. Habet
enim ipsa natura, in seipsa proprium, separa¬
torem, qui, quod separat; iterum coniungit,
absque hominis auxilio, nouitque omnium
optimè, vniuscuiusque proportionem ele¬
menti, & non homo, quicquid scribentes er¬
ronei,