867
Apozemata.
Serapia.
Zulapia.
Diluta.
Potiones.
402 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
zibetum, singulariter vteri tumoribus & obstructioni condu¬
cunt, modica lana indita. Fiunt etiam eiusmodi pessi ex alijs medi¬
camentis, nempe mercuriali, nepeta, vel artemisia, vel abrotano.
hae teruntur, excipiunturque pano serico ad pessarium. Non praete¬
reundum hîc est, pessos rectè fieri etiam ex puluere benedictae:
quòd plaeráque attrahentia, aperiuntia, & acria medicamenta re¬
cipiat, menstruis ducendis idonea. Per haec enim sanguis; cùm in
locos muliebres non fluit, attrahitur, & cùm ad pulmones, ce¬
rebrum, aut mammas se confert, reuellitur. Eisdem etiam vti¬
mur, cùm pituitosa recrementa ex vtero purgare volumus: sic ta¬
men vt agaricum, & alia pituitae ducendae efficacia addamus: sin
autem biliosa redundent, ea quae similes humores educunt.
PESSVS AD PITVITAM EDVCENDAM.
Pulueris benedictae drachmae tres: agarici in pastillos reda¬
cti, non autem in tenuissimas partes, sed crassiores detriti drach¬
mae duae: sic pessus fiet efficacior. Ad menstrua sistenda pessari¬
um ex ijs parari debet, quae astringunt atque consolidant, in hunc
ferè qui sequitur modum.
PESSVS AD MENSTRVA SISTENDA
Sanguinis draconis drachma: boli armeni drachmae duae:
stercoris porcini vncia: cum succo plantaginis, vel bursae pasto¬
ris fiat pessarium. idem quoque vlceratae vuluae vtile est cerusa,
vel pompholyge adiecta, stercore autem sublato. Atque haec de
remedijs quae aluo, & naturalibus mulierum subijciuntur, medi¬
cinae faciundae studioso satis esse videntur: nunc ea, quae per os as¬
sumuntur, eodem modo aggrediar.
DE MEDICAMENTIS
QVAE PEROS SVMVNTVR.
Horum alia liquida sunt, quae potui dari: alia solida, quae de¬
uorari: alia media quae ingeri, seu aliter assumi possunt. Porro
sunt illa varij generis. Liquida sanè partim er plantis, earúmque
radicibus, lignis, fructibus, seminibus, & floribus ex humore alí¬
quo decoctis fiunt: partim ex succis parantur. atque haec in offi¬
cinis graeco vocabulo, ἀππξήματα dicuntur: cùm autem zacca¬
rum his inferuescentibus admiscetur, Mauritanis serapia, & zu¬
lapia vocantur. Horum numero ascribuntur etiam diluta, quae
Graeci [GR]ἀποβρέγματα[/GR], vulgò infusiones, vel infusa nominant: in qui¬
bus medicamenta quaedam simplicia solidáque in aliquo humo¬
re per noctem macerantur: hae duae species etiam potiones vo¬
cari pos¬