201
PHILOSOPHORVM.
49
dealbationis suae terrae, vas vitreum, & in ter¬
tio gradu ad fixationem, vas terreum. Nihilo¬
minus per hoc intelligunt philosophi, solùm
vnum vas in omnibus operationibus, vsque
ad perfectionem rubei lapidis. Cum igitur
materia nostra, sit radix nostra, ad album &
rubeum, necessariò, vas nostrum, ad hunc mo¬
dum esse debet, vt in eo materia, regi valeat
à coelestibus corporibus. Influentiae nanque
coelestes inuisibiles, & astrorum impressio¬
nes, apprime necessariae sunt ad opus: aliter
impossibile fuerit, Orientalem, Persicum,
Chaldaicum, & Aegyptiacum lapidem insu¬
perabilem, adimpleri: per quem Anaxago¬
ras, totius firmamenti vires cognouit, ac prae¬
sagiuit magnum lapidem è coelo descensurum
in terras, quod etiam post mortem eius acci¬
dit. Cabalistis vtique vas nostrum potissimùm
innotescit, quod iuxta verè geometricam pro¬
portionem atque mensuram, & ex certa circuli
quadratura, fabricari debet, vt spiritus &
nima nostrae materiae, separata à suo corpo¬
re, hoc, pro coeli altitudine secum eleuare va¬
leant. Si vas, praerer aequum, strictius, am¬
plius, altius, demissiusue fuerit, quàm do¬
minantes, & operantes spiritus, animaque
desiderant, calor ignis philosophici nostri
secreti (quiquidem acutissimus est) materiam
violentiùs excitatem, ad operationam vrge¬
bit nimiam, vt vas in mille partes dissiliat,
D