201
50
AVRORA
non sine periculo corporis & vitae operan¬
tis. Contra si capacius, quàm vt ealor iuxtae
proportionem operari valeat in materiam,
irritum etiam erit opus & frustraneum. Qua¬
propter, summa diligentia, vas nostrum phi¬
losophicum est fabricandum. Quę verò ma¬
teria sit, huiusmodi nostri vasis, intelligunt
illi foli, qui in prima solutione nostrae mate¬
riae fixae, & perfectae, hanc, in suam primam
essentiam adduxerunt, de quo satis. Opera¬
tor eriam accuratissimè notet, quidnam in
prima solutione, materia dimittat, à seque
reijciat. Vasis formam describendi ratio, dif¬
ficilis: talis esse debet, vt natura ipsa requirit,
ex vno & alio petenda, & inuestiganda, vt ex
altitudine coeli philosophici, à terra philoso¬
phica eleuati, queat in fructum sui terreni
corporis operari. Hanc formam vtique ha¬
bere debet, vt separatio, & purificatio ele¬
mentorum, quando ignis vnum ab alio pel¬
lit, fieri posit, vtque quodlibet, suum locum
in quo haeret, occupare valeat, & sol, ac alij
planetae circumcirca terram elementalem,
suas operationes exerceant, & cursus eorum,
in circuitu non impediatur, aut velociori
motu agitetur: iuxta haec omnia quae dicta
sumt, iustam proportionem habeat oportet,
rotunditatis, & altitudinis. Instrumenta ve¬
rò, ad primam mundificationem corporum
mineralium, vasa fusoria, folles, renaculae,
capel¬