213
150
NICOLAI FLAMELLI
te corpore, quod in ea sit dissolutum. Corpora
enim sunt velut coagulum huius lactis, id est, mer¬
curij. Coagulum autem est, vel sol, vel luna, in
mercurio soluta.
MENABDES.
Iubeo posteros facere corpora, non corpora,
& incorporea, corpora: illud per dissolutionem,
hoc per suauem fit decoctionem.
AVICENNA.
Sales sunt radices operis. Idem: Salia cuius¬
cunque generis sint, nostrae arti sunt contraria,
dempto sale nostrae lunariae, quod lunaria nostra
reliquit ex corporibus solutis.
GEBER.
Non egemus nisi vno vase, vna fornace, vnaque
dispositione. Quod intellige post praeparatio¬
nem primi lapidis.
COMES.
Vbi aquam magno ingenio, & subtili sagacita¬
te tuae mentis euaporaueris, cape tuum salem ita
calcinatum, & puluerem subtilissimum, atque im¬
palpabilem, & sepone mundè in vase vitreo, vsque
quo oporteat eum operi adiungere.
ROSARIVS.
Tres sunt lapides, tres sales sunt, ex quibus to¬
tum magisterium consistit.
Triplex est lapidis materia, aurum, argentum,
& aqua philosophica.
Tres aquae, solaris, lunaris, & mercurialis: quę
postrema corpora solis & lunae, in suas aquas re¬
soluit.
Triplex