213
ANNOTATIONES.
151
Triplex est mercurius Philosophorum, primus
calcinans corpora, secundus soluens, ac subli¬
mans, tertiùs his duobus coniunctum.
CLANGOR BVCCINAE.
Duplex est argentum viuum, & nomina ma¬
teriae primae multa. Prius dicitur praeparans,
quod corpus dissoluit per aquam Philosophorum.
Alterum est tingens, quod à corporibus perfectis
extrahitur per dissolutionem: & tale argentum
viuum dicitur oleum incombustibile, anima, aer,
& splendor corporum, quia corporibus metalli¬
cis mortuis imperfectis vitam praestat incorru¬
ptibilem, & ea illuminat.
GEBER.
Principalia in opere naturalia, sunt spiritus
foetens, vel sulphur, & aqua viua.
CLANGOR.
Spiritus est aqua Philosophorum, animae locus.
Anima est tinctura à corporibus perfectis tracta.
Aqua Philosophorum duplex est, solaris & luna¬
ris, ex quarum coniunctione fit mercurius Phi¬
losophicus, & lac virginis, ex quo lapis albus &
rubeus.
TREVISANVS.
Taceant omnes quotquot affirmant, aliam tin¬
cturam, quàm nostram esse alicuius momenti,
tum qui aliud sulphur praedicant, quam nostrum,
quòd occultum est in magnesia. Item omnes qui
aliud argentum viuum extrahere conantur, quàm
ex seruo rubeo, & aliam aquam quàm nostram,
quae permanens est, & nullo modo se coniungit