213
ANNOTATIONES.
153
ex qua re minerali fieri debeat propinquiùs. Si
ex vegetabilibus, oportebit ex his priùs fieri per
artem sulphur & argentum viuum, quod impos¬
sibile fuerit, excusamur igitur in istis, quia natu¬
ra nobis illa duo praeparat. Sed si eligamus ar¬
gentum viuum & sulphur in sua natura, quem¬
admodum creata sunt naturaliter, oportebit illa
coniungi proportione, quam ignorat omne hu¬
manum ingenium, excusamur ergo & ab istis:
maximè cùm habeamus corpora, in quibus à na¬
tura debito modo proportionata reperiuntur:
in quo totum secretum latet. Aurum est corpus
perfectum masculinum, & argentum est etiam
perfectum, quae si sola fusione, & cum aliis imper¬
fectis mixtione, haec perficerent, essent elixira,
num ad album, alterum ad rubeum, at non sunt
eiusmodi, quia simpliciter à natura perfecta sunt.
Si tamen plusquamperfecta decuplo vel centu¬
plo forent, tantò perficerent imperfecta. Verùm
quia natura simpliciter in eis operatur simplicem
perfectionem, in ea manent semper, ni fortè per
artem reducerentur ad primam naturam sulphu-
ris, & argenti viui. Cùm ergo perfecta corpora
naturalia constent ex argento viuo mundissimo,
& simili sulphure, quare non eligeremus illa pro
materia nostra ad elixir album & rubeum? Re¬
sponsio: Quia ista corpora sunt adeò compacta,
& fortiter vnita, vt vix inueniamus ignem in illis
quicquam agere valentem, nec in ipsorum spiri¬
tus. Et quamquam ignem non ignoramus, per
hunc tamen ad intimam sui mundificationem per¬
uenire non possemus, ob fortissimam composi¬
tionem naturalem. Quamobrem excusamur etiam